Accidebat etiam non multò poſt, dum in
ſtudiis meis circa tractatum de Muſica ita anxiè occupabar, ut vix per
integram ſeptimanam è cubiculo meo egrederer, ut die quodam Jovis
accederet ad me viſendi cauſa juvenis quidam ſatis nobilis, quiſcientiis
etiam humanioribus operam dabat in collegio Magalenſe, quod à
noſtro collegio S.Ioannis nomine inſignito directe verſus
Orientem poſitum erat: Hic mecum pranſus eſt dic illo in cubiculo meo:
Inſequente autem Solis die ad prandium invitabar a quodam amico meo,
civitatis incola, ad quod convivium me præparans, vidi cingulum meum cum
pendulo enſis retinaculo abeſſe, quorum quidem precium ad 10. aureos
Gallicos aſcendebat: petii ab omnibus in collegio noſtro, qui per illud
temporis ſpatium accedebant, nunquid illis de re iſta mea perdita
conſtaret, aut aliquid innotuiſſet, non potui autem quicquam de ullo
cognoſcere. Coactus ſum igitur hac ratione erigere aliquam figuram
cœleſtem pro tempore illo, quo primum cinguli defectum deprehendi: Quo
facto percepi Mercurium fuiſſe dominum ſeptimæ domus, nem quem in domo
decima invem ſatis bene diſpoſitum: Hinc itaque collegi, juvenem aliquem
& quadantenus adhuc puerum fuiſſe furem, cumque optima loquela &
diſcurrendi facultate prædicum : Similiter vidiipſum Mercurium cum
cæteris teſtimoniis magis Orientalem eſſe, indeque rem ereptam ſeu
ſublatam verſus Meridiem deportatam eſſe intellexi.
His igitur diligenter conſideratis, furíſque perſona ſatis bene
deſeripta. ſubitò mihi in mentem venit præſentia hoſpitis illius mei,
qui die Jovis præcedenti mihi adfuerat, quippe cujus habitatio erat, uti
ſupra dictum eſt, in collegio Magdalenſe, quod Orientale erat
reſpectu habito ad locum commiſſi furti. Quare feruum meum citræ oram ad
ipſum miſi, ut blandis eum ac humanis verbis hoc nomine alloqueretur.
Sed ipſe juramentis additis negavit, ſe illa bona unquam tetigiſſe: Ego
tamen quoniam rem amiſſam verſus Meridiem tranſlatam eſſe perceperam,
ſervum meum ſecunda vice miſi, non ad ipſum ſolummodò, ſed & ſimul
ad juvenem quendam ſeu puerum, qui tempore illo, quo res meæ
furripiebantur, cum ipſo erat. Hunc igitur juvenem ſervus meus verbis
acrioribus ac minis edam adortus eſt ſtrenuè affirmans, ipfum res
amiſſas habuiſſe, & abſcondiſſe eas in loco verſus ædem Chriſti
mihi ſatis cognito, ac ibi quidem, ubi Muſicam nonnunquam
audiviſſet, & fœminis quibuſdam familiariter fuiſſet uſus: (hoc
autem juſſi ſervum meum ipſi ſignificare, quoniam res amiſſa
demonſtrabatur verſus Meridiem eſſe abſcondita, & præterea etiam,
quoniam Mercurius inveniebatur in domo Veneris; collegi enim inde furem
circa Muſicam & convictum mulierum ut plurimum detineri ac
delectari. Quod ubi audivit reus ſubitò dejectus eſt coram ſodale ſuo,
ſolum cubiculi pede percuriens, juravit, ſeipſum facinus commiſiſſe, nec
aufum fuiſſe faciem meam ab eo tempore contueri, oravitque ſervum meum,
ne ulteriora hac de re verba faceret, addita promiſſione, ſepoſtera die
cingulum ſubtractum cum appendente enſis retinaculo per ſocium ſuum mihi
remiſſurum; id ſanè, quod etiam factum eſt; nam recepi ego rem meam
deperditam duabus chartis pulcherrimis involutam, quam quidem fur
ocultaverat in domo cujuſdam Muſici juxta ædem Chriſti ſita;
ubi morabatur receptor rerum multarum illicitè aliis etiam eadem
Univerſitate degentibus Scholaribus ſubtractarum, quas omnes epulis
& muliebri convictu prodigebat. Generoſus autem ille furtum
reſtiruens mihi conſuluit interea, ut hanc artem relinquerem, nec enim,
inquit ille, poſſibile eſt, ut hæc preſtare poſſis sine ope Dæmonis: Ego
ſanè quod meum erat recepi, & pro conſilio ipfi gratias egi.
Poſſem equidem etiam multa alia exempla in praxi mea notata
recensere, ſed particulariter ea omnia commemorare longum nimis &
tædioſum ſoret: Omittemus igitur illa in præſenti, ut ad ipſam praxin
noſtram & quæſiones ad furtum pertinentes breviter deſendamus.